
|
 |
 |
10 In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. |
 |
 |
11 In propria venit, et sui eum non receperunt. |
 |
 |
12 Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine eius, |
 |

|
13 qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. |
 |
 |
14 Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis, et vidimus gloriam eius, gloria quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. |
 |
 |
15 Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens: "Hic erat, quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat". |
 |
 |
16 Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratia pro gratia; |
 |
 |
17 quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est. |
 |
 |
18 Deum nemo vidit umquam, Unigenitus Deus, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. |